dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de
cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo
tibi
faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et
magnificabo nomen tuum erisque benedictus
benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus
tibi atque in te benedicentur universae cognationes terrae
egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus et
ivit cum eo Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum
egrederetur de Haran
tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui
universamque substantiam quam possederant et animas quas
fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan
cumque venissent in eam
pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem usque ad
convallem Inlustrem Chananeus autem tunc erat in terra
apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo
terram hanc qui aedificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei
et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem
Bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens
Bethel et ab oriente Ai aedificavit quoque ibi altare Domino et
invocavit nomen eius
perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem
facta est autem fames in terra descenditque Abram in
Aegyptum ut peregrinaretur ibi praevaluerat enim fames in terra
cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum dixit Sarai
uxori suae novi quod pulchra sis mulier
et quod cum viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius
est et interficient me et te reservabunt
dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi
propter te et vivat anima mea ob gratiam tui
cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum viderunt
Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis
et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud
illum et sublata est mulier in domum Pharaonis
Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves
et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli
flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et
domum eius propter Sarai uxorem Abram
vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod
fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset
quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam
mihi in uxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vade
praecepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et
uxorem illius et omnia quae habebat